Rozmiar: 15909 bajtów

- 78 -

1303, April 15. Münsterberg.

Hermann von Barboy verkauft dem Kloster sein Dorf und Allod Schrom.

In nomine domini amen. Cum negocia, que ad manus hominum disponuntur, sepius inmutari habeant nisi voce testium et testimonio literarum fuerint approbata, hinc est, quod nos Hermannus de Barboy capitaneus Slezie notum esse volumus universis tam presentibus quam futuris, quod accedente consensu et bona voluntate illustris principis domini Hermanni marchionis Brandenburgensis tutoris Slezie, accedente eciam assensu preclare ac nobilissime domine Beatricis relicte quondam magnifici principis domini Bolkonis ducis Slezie, villam nostram et allodium nostrum, quod Sram dicitur, integraliter et sine diminucione qualibet cum omnibus suis pertinenciis et proventibus secundum quod nos a domino Johanne dicto Wsthube eandem villam et allodium pro nostris denariis comparavimus. Insuper silvam nostram eidem ville Sram adiacentem, quam nos apud illustrem principem superius memoratum videlicet dominum Bolkonem quondam ducem Slezie pro nostris denariis emendo comparavimus, domino Ottoni abbati monasterii in Kamencz et suo conventui rite et racionabiliter vendidimus et resignavimus eisdem pro quadringentis et quadraginta marcis usualis ponderis et monete. Quam summam nobis protestamur esse integraliter persolutam. Et hec omnia vendidimus eisdem fratribus libere et absque omni servicio pleno iure et dominio, prout nos ipsi possedimus et a nostris predecessoribus possessa fuerunt, nullum nobis ius aut dominium in eisdem bonis penitus reservantes. Et quoniam predictas possessiones sic a nobis venditas ad ius ducale servicium unius contingit dextrarii, nos predictos abbatem et suum conventum de eodem servicio absolvimus et promittimus absolvendos, de ceteris bonis nostris, ducibus, qui pro tempore fuerint, procuravimus plenarie exhiberi servicium memoratum. Ad cuius rei evidenciam hanc litteram dedimus nostri presentis sigilli appensione munitam. Acta sunt hec in Munsterberc anno domini millesimo trecentesimo tercio XVII°. Kalendas Maii presentibus testibus infrascriptis videlicet: dominis Alberto Bart, Goschone et Johanne de Munsterberc, Johanne dicto Wsthube, Heinrico de Lubavia, Lutoldo de Weruchs, Dythero de Drogushe, Tilone marscalco, Nicolao de Watzenrode, Hermanno dicto Rvyme et pluribus aliis fide dignis. Datum per manum magistri Jacobi notarii curie.

Or. Perg. in zwei Ausfertigungen, beide mit dem S., wie bei No. LXXVI. und einem Rücksiegel versehen, an grüngelhen Seidenfäden bei A. und an schwarzrothen bei B. Pfotenhauer, Siegel a. a. O.
Gedr. bei Riedel, Cod. dipl. Brandenburg. Thl. II. Bd. I. S. 270 als Transsumt. Angeführt von Büsching, Schlesische Provinzialblätter v. J. 1822, Juliheft S. 59.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów